- HARTENBURGUM
- HARTENBURGUMlocus Germ. sup. sub proprio Comite, ex Fam. Comitum Leiningensium. Emico enim Catharinae Nassoviae (a qua Sarwerdensis illi praetensio obtigit) maritus; qui Obiit A. C. 1541. cum varios haberet filios, eorum maximus natu Ioh. Phil. I. Hartenburgicam lineam orsus est, minor vero Emico Dagsburgio-Fatckenburgii rami auctor fuit. Obiit autem prior A. C. 1562. ex Anna Mansfeldia, pater Emiconis, qui Decessit A. C. 1607. rerelicto ex Maria Elisabetha Palaitina, Ioh. Philippo II. Exstincto A. C. 1643. Quo et Elisabertâ Agnatâ, filiâ Emiconis Demortui A. C. 1593. nati sunt Frid. Emico in Hartenburg nat. A. C. 1621. maritus Sibyllae Waldecciae) et Ioh. Phil. Bockenheim seu Emichsburg (A. C. 1622. θ. A. C. 1666. postquam primis nuptiis Agnetem Waldecciam; alteris Elisabetham Carolum Solmensem sibi iunxisset.) E quibus Frid. Emico, genuit Mariam Elisabetham A. C. 1648. Emiconem A. C. 1649. Christianam Magdalenam A. C. 1650. et Dorotheam Sibyllam A. C. 1632. Comites Leiningenses et Dagsburgios etc. in Hartenburg: Ioh. vero Phil. ex posteriore uxore; Mariam Magdalenam suscepit, A. C. 1659. Vide Phil. Iac. Spener. Theatro Nobilit. Europ. Part. I. p. 36. et 164. item in Ind.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.